monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12 > 10 > sectio 6 > 11 > 37 > sectio 16 > sectio 14 > sectio 35 > sectio > 48 > tblHarleyMS1775.18r > 2 > sectio 18 > Regum I, 32 > uwbM.p.th.q.1a.290 > ad Corinthios I, 14 > sectio 4 > sectio 3 > 6 > Genesis, 2 > 27 > 19 > 18 > sectio 1 > csg51.138 > csg75.521 > sectio 3 > 8 > 27
Cassiodorus, Historia Eccl., 10, XXVI.Quomodo corpus Ioannis Constantinopolim fuerit revocatum. <<<     >>> XXVIII.De miraculis contra Persas gestis.

Cassiodorus, 10, CAPUT XXVII.De laudibus Theodosii iunioris.

1 Is enim beneficiorum semper memor honorabat beneficii largitorem, habebatque participes hymnorum sorores, servantes conversatione virginitatem, et epulas [Ed. Niv. et Frob., delicias] maximas iudicantes sacrorum meditationes eloquiorum, thesaurum inadibilem [Ed. Niv. et Frob., inauferibilem] aestimantes manus egentium.
2 Verum ipse princeps multis etiam aliis praeconiis adornatur, maxime vero clementia, mansuetudine, animi tranquillitate, nunquam recipiens tempestatem fide vera atque probabili; cuius indicium nos convenit ostendere manifestum. Quidam vir conversatione quidem monachica, sed asperior consilio, adiit imperatorem pro aliqua causa rogans.
3 Cumque hoc crebro fecisset, nec ea pro quibus rogaverat impetrasset, eum ab ecclesiastica communione prohibuit, et imposita ei obligatione discessit. Verum fidelissimus imperator ad palatium reversus, tempore prandii astantibus pransoribus ait, non se sumpturum cibum nisi prius eius vinculum solveretur. Ob quam rem misit ad civitatis episcopum, rogans ut iuberet ei qui ligaverat, quatenus eius vincula resolveret.
4 Cumque dixisset episcopus non debere a quolibet obligationem recipere, et mandasset quia solutus esset, ille tamen eius non suscepit solutionem, donec qui ligaverat multo labore requisitus, ei communionem quam prohibuerat reddidisset. Idolorum igitur templa, quae fuerant derelicta, a fundamentis evelli fecit, ut posteri neque vestigium erroris pristini reperirent. Hunc enim sensum etiam in sua lege conscripsit. Quando igitur Roilas, dux Scythiae, transivit Istrum, et cum innumero exercitu vehementer Thracias depopulatus est, ipsamque regiam civitatem obsidere se et subvertere minabatur, supernis iaculis atque fulminibus eum maiestas divina percutiens, et ipsum et omnem simul concremavit exercitum.
Cassiodorus HOME

bav824.307 bnf1603.215

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik